LOGOI

Passage

Historia Augusta, Severus 10

lat historia augusta phi010 perseus lat2

Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii Nigri cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed iuxta aquam esse periturum. multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable