Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 10
lat historia augusta phi018 perseus lat2
et cum diceret, adclamatum est ut supra, item dixit: Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. et cum diceret, adclamatum est: Quomodo Augustus, sic et Antoninus. et imperator: Video, patres conscripti, quod vos moveat ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio. et cum diceret, adclamatum est: Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable