LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 11

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Alexander imperator dixit: Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. Post haec adclamatum est: Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable