Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 17
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu in-ardescente, ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principem salutatum venisset, exclamavit: O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat? Salutabatur autem nomine, hoc est Ave, Alexander.