LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 31

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui disertior habebatur. post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa iustitiae singularis, cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

Provenance