Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 47
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et omnibus necessariis adiuvit, et si forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable