LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 5

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum hic magis adfinitate Caracallo iungeretur, quam ille subditivus; si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum senatus iudicio.

Provenance