Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 52
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit, a)nai/maton imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens, Miles non timendus si vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula, idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.