LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 60

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas. tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et ita coepit Occiso imperatore Heliogabalo. hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

Provenance