Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 63
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festi vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die. Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana atque divina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable