Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 64
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Hactenus imperium populi Romani eum principem habuit qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semestribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus, usque ad eos principes qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. de quibus, si vita subpeditaverit, ea quae comperta fuerint publicabimus. Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curis privatis agebat quae omnia in re publica instituerat. Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui verum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.