LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 65

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum, sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo. notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit, quia melius est unum malum pati quam multos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable