LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 68

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus 3; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit, hi sunt qui bonum principem Syrum fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes.

Provenance