Passage
Historia Augusta, Valeriani Duo 3
lat historia augusta phi022 perseus lat2
Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit : In partem gloriae venio, sed vereor ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable