LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tyranni Triginta 17

lat historia augusta phi024 perseus lat2

Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium Herodem. dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.

Provenance