Passage
Historia Augusta, Probus 20
lat historia augusta phi028 perseus lat2
Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat pedibus totumque mundum fecerat iam Romanum? Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere : Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit secura res publica. orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.