LOGOI

Passage

Historia Augusta, Probus 22

lat historia augusta phi028 perseus lat2

Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes, qua clementes, qua prudentes, qua mirabiles exstiterunt, intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si non repugnat invidia furiosa, meliorem, quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit quemadmodum omnibus occurrerit proeliis, multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit, nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Hannibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes exstiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis vix potest advivi? malos autem principes taceo, ipsa vox Probi clarissima indicat quid se facere potuisse speraret, qui dixit brevi necessarios milites

Provenance