Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 11
lat historia augusta phi030 perseus lat2
Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo, versu autem talis fuisse praedicate ut omnes poetas sui temporis vicerit, nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui Ἁλιευτικὰ , Κυνηγετικὰ et Ναυτικὰ scripsit quique in omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.