Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 12
lat historia augusta phi030 perseus lat2
Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia confecto familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio,