Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 15
lat historia augusta phi030 perseus lat2
semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Druiade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit et tacuit, apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit, denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit, Ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento. iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praetorii, dixisse fertur, Tandem occidi Aprum fatalem. ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse nisi ut impleret Druiadis dictum et suum firmaret imperium, non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret. Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable