Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 5
lat historia augusta phi030 perseus lat2
velle intellegi, indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus, quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur. hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. Hic igitur per civiles et militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praefectus praetorii a Probo factus tantum sibi apud milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio.