Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 7
lat historia augusta phi030 perseus lat2
Ac ne minima quaeque conectam et ea quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persicum, quod Probus parabat, adgressus est, liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adulescentem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret, et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium, sed haec alias ; nam exstant etiam litterae Cari, quibus apud praefectum suum de Carini moribus queratur, ut appareat verum esse quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.