LOGOI

Passage

Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 9

lat historia augusta phi030 perseus lat2

Hanc ego epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus, licet plane ac licebit, ut per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable