LOGOI

Passage

Cornelius Nepos, Alcibiades 2

lat nepos abo007 perseus lat2

Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius fuisse dicitur), eruditus a Socrate. socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna tribuerat. ineunte adulescentia amatus est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. posteaquam robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus, nisi maiora potiora haberemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable