LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 13

lat petronius phi001 perseus lat2

Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, et tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable