LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 20

lat petronius phi001 perseus lat2

“Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego” inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” Non indecenti risu latera commovit Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable