LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 51

lat petronius phi001 perseus lat2

mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable