LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 84

lat petronius phi001 perseus lat2

Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi” “Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable