Passage
Plautus, Menaechmi 5.5
lat plautus phi010 perseus lat2
Menaechmvs Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit. quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali. quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua— sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast: meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum. condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius: quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser. Senex Audin quae loquitur? Medicvs Se miserum praedicat. Senex Adeas velim. Medicvs Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium? non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali? Menaechmvs Quin tu te suspendis? Senex Ecquid sentis? Medicvs Quidni sentiam? non potest haec res ellebori †iungere optinerier. sed quid ais, Menaechme? Menaechmvs Quid vis? Medicvs Dic mihi hoc quod te rogo: album an atrum vinum potas? Menaechmvs Quin tu is in malam crucem? Medicvs Iam hercle occeptat insanire primulum. Menaechmvs Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum? soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? Senex Papae, audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania? Medicvs Mane modo, etiam percontabor alia. Senex Occidis fabulans. Medicvs Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri? Menaechmvs Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime? Medicvs Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias? Menaechmvs Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. Medicvs Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi. perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans? Menaechmvs Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo— qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. Medicvs Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi. Senex Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit; nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. Menaechmvs Quid, ego? Senex Dixti insanus, inquam. Menaechmvs Egone? Senex Tu istic, qui mihi etiam me iunctis quadrigis prosternere. egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo. Menaechmvs At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio; tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio. satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo? Senex Obsecro hercle, medice, propere, quidquid , face. non vides hominem insanire? Medicvs Scin quid facias optimum est? ad me face uti deferatur. Senex Itane censes? Medicvs Quippini? ibi meo arbitratu potero curare hominem. Senex Age ut lubet. Medicvs Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies. Menaechmvs At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. Medicvs I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. Senex Quot sunt satis? Medicvs Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus. Senex Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. Medicvs Immo ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube hunc ad me ferant. Senex Iam ego illic faxo erit. Medicvs Abeo. Senex Vale.— Menaechmvs Abiit socerus, abiit medicus. sólus sum. pro Iuppiter, quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant? nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. salvus salvos alios video, novi homines, adloquor. an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt? quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit; huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter. hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable