LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 2.4

lat plautus phi012 perseus lat2

Palaestrio Praecépta facito ut mémineris. Philocomasivm Totiéns monere mírumst. Palaestrio At metuo ut satis sis subdola. Philocomasivm Cedo vel decem, edocebo minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit. Palaestrio Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. quid ais tu, Sceledre? Sceledrvs Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis. Palaestrio Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis. Sceledrvs Quamnam ob rem? Palaestrio Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? Sceledrvs Pro di immortales, eri cóncubinast haec quidem. Palaestrio Mihi quoque pol ita videtur. age nunciam, quando lubet — Sceledrvs Quid agam? Palaestrio Perire propera. Philocomasivm Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem falso insimulavit? Palaestrio Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. Philocomasivm Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem? Palaestrio Atque cum álieno adulescentulo dixit. Sceledrvs Dixi hercle vero. Philocomasivm Tun me vidisti? Sceledrvs Atque his quidem hercle oculis. Philocomasivm Carebis, credo, qui plus vident quam quod vident. Sceledrvs Numquam hercle deterrebor quin viderim id quod viderim. Philocomasivm Ego stulta et mora multum, quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam. Sceledrvs Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum; ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, unde exit haec? Palaestrio Vnde nísi domo? Sceledrvs Domo? Palaestrio Mé viden? Sceledrvs Te video. nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi. Palaestrio Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? Philocomasivm Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi. Palaestrio Quid somniasti? Philocomasivm Ego eloquar. sed amabo advortite animum. hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi. Palaestrio Palaestrionis somnium narratur. perge porro. Philocomasivm Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem suspicionem maximam sum visa sustinere. nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. id me insimulatam perperam falsum esse somniavi. Palaestrio Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare. narrandum ego istuc militi censebo. Philocomasivm Facere certum est, neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. — Sceledrvs Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit. Palaestrio Scin te periisse? Sceledrvs Nunc quidem domi certo est. certa res est nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. Palaestrio At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem. Sceledrvs Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo me id iam non vidisse arbitror. Palaestrio Ne tu hercle sero, opinor, resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre. Sceledrvs Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. Palaestrio Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. Sceledrvs Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi. Palaestrio Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: dum te fidelem facere ero voluisti, paene. sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable