Passage
Plautus, Miles Gloriosus 4.6
lat plautus phi012 perseus lat2
Milphidippa Era, éccum praesto mílitem. Acrotelevtivm Vbi est? Milphidippa Ad laevam. Acrotelevtivm Video. Milphidippa Aspicito limis , ne ille nos se sentiat videre. Acrotelevtivm Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri. Milphidippa Tuomst principium. Acrotelevtivm Obsecro, tute ipsum convenisti? ne parce vocem, ut audiat. Milphidippa Cum ipso pol sum locuta, placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu . Pyrgopolynices Audin quae loquitur? Palaestrio Audio. quam laeta est, quia ted adiit. Acrotelevtivm O, fortunata mulier es. Pyrgopolynices Vt amari videor. Palaestrio . Acrotelevtivm Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse; per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt. Milphidippa Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi. Palaestrio Vt tu apud múlieres. Pyrgopolynices Patiar, quando ita Venus volt. Acrotelevtivm Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur. Milphidippa Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt: ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam. Acrotelevtivm Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat. Milphidippa Non faciet, bonum animum habe. † Pyrgopolynices Vt ipsa se contemnit. Acrotelevtivm Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet. Milphidippa Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis. Acrotelevtivm Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse. Pyrgopolynices Prohibendam mortem mulieri videó. adibon? Palaestrio Minime; nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis. nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret. Acrotelevtivm Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa. Milphidippa Immo opperiamur, dum exeat aliquis. Acrotelevtivm Durare nequeo, quin eam intro. Milphidippa Occlusae sunt foris. Acrotelevtivm Exfringam. Milphidippa Sana non es. Acrotelevtivm Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam, per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet. Palaestrio Vt, quaeso, amore perditast tuo misera. Pyrgopolynices Mutuom fit. Palaestrio Tace, ne aúdiat. Milphidippa Quid astitisti obstupida? cur non pultas? Acrotelevtivm Quia non est intus quem ego volo. Milphidippa Qui scis? Acrotelevtivm Scio pol ego, olfacio; nam odore nasum sentiat, si intus sit. Palaestrio Hariolatur. Pyrgopolynices Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret. Acrotelevtivm Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto. Pyrgopolynices Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis. Palaestrio Caeca amore est. Acrotelevtivm Tene me óbsecro. Milphidippa Quor? Acrotelevtivm Ne cadam. Milphidippa Quid ita? Acrotelevtivm Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos meus defit. Milphidippa Militem pol tu aspexisti. Acrotelevtivm Ita. Milphidippa Non video. ubi est? Acrotelevtivm Videres pol, si amares. Milphidippa Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat. Palaestrio Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit. Pyrgopolynices Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris. Acrotelevtivm Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. Pyrgopolynices Vt me veretur. Palaestrio Illa ad nos pergit. Milphidippa Vos volo. Pyrgopolynices Et nos te. Milphidippa Vt iussisti, eram meam eduxi foras. Pyrgopolynices Video. Milphidippa Iube ergo adire. Pyrgopolynices Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti. Milphidippa Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt. Pyrgopolynices Levandum morbum mulieri video. Milphidippa Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit. Pyrgopolynices Víri quoque armáti idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere? Milphidippa Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. Pyrgopolynices Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat. Milphidippa Quin tua causa exegit virum ab sé. Pyrgopolynices Qui id facere potuit? Milphidippa Quia aedís dotalis huius sunt. Pyrgopolynices Itane? Milphidippa Ita pol. Pyrgopolynices Iube domum ire. iam ego illi ero. Milphidippa Vide né sies in exspectatione, ne illam animi excrucies. Pyrgopolynices Non ero profecto. abite. Milphidippa Abimus. — Pyrgopolynices Sed quid ego video? Palaestrio Quid vides? Pyrgopolynices Nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico. Palaestrio It ad nos, volt te profecto. nauclerus hic quidem est. Pyrgopolynices Videlicet accersit hanc iam. Palaestrio Credo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable