LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 3.4

lat plautus phi015 perseus lat2

Agorastocles Quid est? quid voltis, testes? Advocati Specta ad dexteram. tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit. Collybiscvs Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei trecenti nummi, qui vocantur Philippei. hinc me procura; propere hosce apsumi volo. Lycvs Edepol fecisti prodigum promum tibi. age, eamus intro. Collybiscvs Te sequor. Lycvs Age, age, ambula, ibí, quae reliqua, alia fabulabimur. Collybiscvs Eadém narrabo tibi res Spartiaticas. Lycvs Quin sequere me ergo.— Collybiscvs Abduc intro. addictum tenes.— Agorastocles Quid nunc mi auctores estis? Advocati Vt frugi sies. Agorastocles Quid si animus esse non sinit? Advocati Esto ut sinit. Agorastocles Vidistis, leno quom aurum accepit? Advocati Vidimus. Agorastocles Eum vos meum esse servom scitis? Advocati Scivimus. Agorastocles Rem adversus populi saepe leges? Advocati Scivimus. Agorastocles Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, mox quom ad praetorem úsus veniet. Advocati Meminimus. Agorastocles Quid si recenti re aedis pultem? Advocati Censeo. Agorastocles Si pultem, non recludet? Advocati Panem frangito. Agorastocles Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, meus sérvos ad eum veneritne? Advocati Quippini? Agorastocles Advocati Agorastocles Adelphasivm Agorastocles Rogas? Advocati Agorastocles Advocati Agorastocles Extemplo denegabit. Advocati Iuratus quidem. Agorastocles Homo fúrti sese adstringet. Adelphasivm Hau dubium id quidemst. Agorastocles Quantum quantum ad eum erit delatum. Advocati Quippini? Agorastocles Diespiter vos perduit. Advocati Te quippini? Agorastocles Ibo et pultabo ianuam iam. Advocati Quippini? Agorastocles Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores. foras égrediri video lenonem Lycum. adeste quaeso. Advocati Quippini? † si voles operire capita, ne nos leno noverit, qui illi malae rei tantae fuimus inlices.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable