Passage
Plautus, Pseudolus 4.2
lat plautus phi016 perseus lat2
Ballio Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom, nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum. Psevdolvs Heus tu, nunc occasio est et tempus. Simo Tecum sentio. Psevdolvs Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero. Simo Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat; quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio. Ballio Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat? peregrina facies videtur hominis atque ignobilis. Simo Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. Ballio Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium? Simo Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo. Ballio Eho, an non príus salutas? Simo Nulla est mihi salus dataria. Ballio Nam pol hinc tantumdem accipies. Psevdolvs Iam inde a principio probe. Simo Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo. Ballio Egomet me. Simo Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas, nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit. Psevdolvs Salvos sum, iam philosophatur. Simo Hominem ego hic quaero malum, legirupam, impurum, peiurum atque impium. Ballio Me quaeritat, nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo. quid est ei homini nomen? Simo Leno Ballio. Ballio Scivin ego? ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. Simo Tune es Ballio? Ballio Ego enim vero is sum. Simo Vt vestitus es, es perfossor parietum. Ballio Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum. Simo Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere. hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare. Ballio Quis is homost qui iussit? Psevdolvs Perii, nunc homo in medio lutost; nomen nescit, haeret haec res. Ballio Quem hanc misisse ad me autumas? Simo Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi, ut sciam te Ballionem esse ipsum. Ballio Cedo mi epistulam. Simo Accipe et cognosce signum. Ballio Oh, Polymachaeroplagides purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides nomen est. Simo Scio iám me recte tibi dedisse epistulam, postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es. Ballio Quid agit is? Simo Quod homo edepol fortis atque bellator probus. sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est), atque accipere argentum actutum mulieremque emittere. nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi, ita erus meus est imperiosus. Ballio Novi, notis praedicas. Simo Propera pellegere épistulam ergo. Ballio Id ago, si taceas modo. milés lenoni Ballioni epistulam conscriptam mittit Polymachaeroplagides, imagine obsignatam quae inter nos duo convenit olim. sumbolust in epistula. Simo Ballio Harpax calator meus est, ad te qui venit— tun es is Harpax? Simo Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem. Ballio “Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi, cum eo simitu mulierem mitti volo. salutem scriptam dignum est dignis mittere: te si arbitrarem dignum, misissem tibi.” Simo Quid nunc? Ballio Argentum des, abducas mulierem. Simo Vter remoratur? Ballio Quin sequere ergo intro.— Simo Sequor.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable