Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.30.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua . luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri. Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari — mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam . saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate . hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brac- chiis clavarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine , amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae adservatae miraculo pependere pondo DCC. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable