LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 12

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo, qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea eum Fabio et Pedio fuerant, et a Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii, qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt complurisque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem VI. fecerunt, eum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt: quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi eum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum, etsi inferiore loco premebantur, repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.

Provenance