Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 14
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Eius diei praeterito tempore Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul eum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exsultabant gloria longius quod nostris cedentibus prosequi coepissent. Qui eum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, eximia virtute, clamore facto aversati sunt proelium facere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable