Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 15
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Fere apud exercitus haec est equestris prodi consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo eum pedite congreditur, nequaquam par habetur; id quod contra in hoc accidit proelio. Cum pedites levi armatura lecti ad pugnam equitibus nostris nec opinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre proelium facere coepit, usque eo ut eaedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt aggressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros quod post hominum memoriam numquam est factum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable