LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 19

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea, quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se eum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterea tempore tabellae de muro sunt delectae, in quibus scriptum est inventum: L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo. Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI. Kal. Mart. oppido potitus imperator est appellatus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable