Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 20
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Quod Pompeius ex perfugis eum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit: Caesar movit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubensis convocasse eisque ita imperavisse, ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum servus est prensus in cuniculo quem supra demonstra-vimus dominum iugulasse: is vivus est combustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura. Ea nocte speculatores premi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.