Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 24
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Postero die ad Soricariam utrorumque convellere copiae. Nostri bracchia ducere coeperunt. Pompeius eum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ueubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet; neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo . . . excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti in planitiem. Quae res secundum nostris efficiebat proelium. Undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur. Quibus mons, non virtus, saluti fuit. Quo subsidio subnisi, nisi advesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati essent. Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.