LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 27

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliveto, dum lignantur, interfecti sunt aliquot. Servi transfugerunt, qui nuntiaverunt, a. d. III. Non. Mart. proelium ad Soricariam quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum, et Attium Varum circum castella praeesse. Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim in oliveto constituit. Caesar prius quam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa est. Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent. Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit. Pompeius oppidum, quod contra sua praesidia portas claussiset, incendit; milesque, qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fustibus percussus. Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset ventum, castra contra Pompeium constituit.

Provenance