Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 38
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Pompeius eum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes qui ad persequendum missi essent speculatoribus ante-missis certiores fiunt: diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Huc accedebat ut etiam talum intorsisset quae res maxime impediebat. Ita lectica ad turrem cum esset ablatus in ea ferebatur. Lusitanus, more militari ex eius praesidio speculator missus, cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficilis. Nam idcirco munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, ut quamvis magna multitudine adducta pauci homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri, depelluntur telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. Opere circummunire instituunt: pares autem ex celeri festinatione circummunitiones iugo derigunt, ut aequo pede eum adversariis congredi possent. A quibus eum animum adversum esset, fuga sibi praesidium capiunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable