Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 41
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Fabius Maximus, quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus assiduis diurnis nocturnisque circumsedit: interclusi inter se decernere armis coeperunt, facta caede bene magna eruptionem faciunt. Nostri ad oppidum reciperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere sed etiam natura datus ad oppugnandum hostem appareret. Huc accedebat ut aqua praeter quam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII; quae res magno erat adiumento oppidanis. Tum praeterea accedebat ut aggerem, . . . materiesque, unde soliti sunt turris ac vineas facere propius milia passuum VI non reperiebatur: ac Pompeius ut se ad oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario diducebantur nostri, ut a Munda, quod proxime ceperant, materiem illo deportarent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable