LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 7

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar interim munitionibus ceterisque quae ad oppugnandum opus fuerunt perfectis aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura impedita ad rem militarem quae planitie dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire. Aquilas et signa habuit XIII legionum: sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant; una facta ex colonis qui fuerunt in his regionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat; reliquae ex fugitivis auxiliariisve consistebant: nam de levi armatura et equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

Provenance