LOGOI

Passage

Quintus Cicero, Commentariolum Petitionis p3

lat quintus cicero phi003 perseus lat2

alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem . num maiore? non. sed virtute. quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable