LOGOI

Passage

Quintus Cicero, Commentariolum Petitionis p7

lat quintus cicero phi003 perseus lat2

et petitio magistratus divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus. sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.

Provenance