Passage
Terence, Andria 3.2
lat terence phi001 perseus lat2
(LESBIA. SIMO. DAVUS.) LESBIA Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet Signa esse ad salutem omnia huic esse video. Nunc primum fac istaec lavet: post deinde Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi Date: mox ego huc revertar. Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo. Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono, Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam. SIMO Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum? DAVUS Quidnam id est? SIMO Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae: Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via. O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim. DAVUS Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego. SIMO Edixin tibi, Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit? Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo? DAVUS Teneo quid erret: et quid agam habeo. SIMO Quid taces? DAVUS Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore. SIMO Mihin quisquam? DAVUS Eho an tute intellexti hoc assimulari? SIMO Irrideor. DAVUS Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio? SIMO Qui? quia te noram. DAVUS Quasi tu dicas factum id consilio meo. SIMO Certe enim scio. DAVUS Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo. SIMO Ego non te? DAVUS Sed si quid narrare occoepi, continuo dari Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo. SIMO Hoc ego scio unum neminem peperisse hic. DAVUS Intellexti. Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium. Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens. Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis. Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo. SIMO Unde id scis? DAVUS Audivi et credo: multa concurrunt simul Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul. Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae. SIMO Quid ais? Quom intellexeras Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo? DAVUS Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos. SIMO Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para. Non impulit me haec nunc omnino ut crederem: Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia: Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro, Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi Si nolit quin eum merito possim cogere. Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable