Passage
Terence, Eunuchus 3.1
lat terence phi003 perseus lat2
(THRASO. GNATHO. PARMENO.) THRASO Magnas vero agere gratias Thais mihi? GNATHO Ingentes. THRASO Ain tu? laeta est? GNATHO Non tam ipso quidem Dono quam abs te datum esse: id vero serio Triumphat. PARMENO Huc proviso ut, ubi tempus siet, Deducam: sed eccum militem. THRASO Est istuc datum Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia. GNATHO Adverti hercle animum. THRASO Vel rex semper maximas Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item. GNATHO Labore alieno magnam partam gloriam Verbis saepe in se transmovet qui habet salem, Quod in te est. THRASO Habes. GNATHO Rex te ergo in oculis— THRASO Scilicet. GNATHO Gestare. THRASO Vero: credere omnem exercitum, Consilia. GNATHO Mirum. THRASO Tum sicubi eum satietas Hominum, aut negoti si quando odium ceperat, Requiescere ubi volebat, quasi—nostin? GNATHO Scio: Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo. THRASO Tenes. Tum me convivam solum abducebat sibi. GNATHO Hui! Regem elegantem narras. THRASO Immo sic homo est Perpaucorum hominum. GNATHO Immo nullorum arbitror, Si tecum vivit. THRASO Invidere omnes mihi; Mordere clanculum: ego non flocci pendere. Illi invidere misere: verum unus tamen Impense, elephantis quem Indicis praefecerat. Is ubi molestus magis est, Quaeso, inquam, Strato, Eone es ferox quia habes imperium in belluas? GNATHO Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae! Iugularas hominem. Quid ille? THRASO Mutus ilico. GNATHO Quidni esset? PARMENO Di vestram fidem! hominem perditum Miserumque, et illum sacrilegum. THRASO Quid illud Gnatho Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, Numquam tibi dixi? GNATHO Numquamn: sed narra, obsecro. Plus millies audivi. THRASO Una in convivio Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus. Forte habui scortum: coepit ad id alludere, Et me irridere. Quid agis, inquam, homo impudens? Lepus es, et pulpamentum quaeris? GNATHO Ha, ha, he. THRASO Quid est? GNATHO Facete, lepide, laute; nihil supra. Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi. THRASO Audieras? GNATHO Saepe; et fertur in primis. THRASO Meum est. GNATHO Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero. PARMENO At te Di perdant. GNATHO Quid ille, quaeso? THRASO Perditus. Risu omnes qui aderant emoriri: denique Metuebant omnes iam me. GNATHO Non iniuria. THRASO Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi, Quod ear me amare suspicata est? GNATHO Nihil minus. Immo auge magis suspicionem. THRASO Cur? GNATHO Rogas? Scin? si quando illa mentionem Phaedriae Facit, aut si laudat, te ut male urat. THRASO Sentio. GNATHO Id ut ne fiat haec res sola est remedio. Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam Continuo: si quando illa dicet, Phaedriam Commissatum intromittamus: tu, Pamphilam Cantatum provocemus. Si laudabit haec Illius formam, tu huius contra. Denique Par pro pari referto, quod eam mordeat. THRASO Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho. GNATHO Quando illud quod tu das exspectat atque amat, Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit Fructum ne quando iratus tu alio conferas. THRASO Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat. GNATHO Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable