Passage
Terence, Eunuchus 5.8
lat terence phi003 perseus lat2
(CHAEREA. PARMENO. PHAEDRIA. GNATHO. THRASO.) CHAEREA O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior? Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda. PARMENO Quid hic laetus est? CHAEREA O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis? Scis Pamphilam meam inventam civem? PARMENO Audivi. CHAEREA Scis sponsam mihi? PARMENO Bene, ita me Di ament, factum. GNATHO Audin tu hic quid ait? CHAEREA Tum autem Phaedriae Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus. Thais patri se commendavit in clientelam et fidem; Nobis dedit se. PARMENO Fratris igitur Thais tota est? CHAEREA Scilicet. PARMENO Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras. CHAEREA Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat. PARMENO Visam domum. THRASO Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim? GNATHO Sine dubio opinor. CHAEREA Quid commemorem primum aut laudem maxime? Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit; Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem? An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter, Serva, obsecro, haec nobis bona. PHAEDRIA Di vestram fidem, incredibilia Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater? CHAEREA Praesto adest. PHAEDRIA Gaudeo. CHAEREA Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae. PHAEDRIA Mihi illam laudas? THRASO Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo. Obsecro, Gnatho, in te spes est. GNATHO Quid vis faciam? THRASO Perfice hoc Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem. GNATHO Difficile est. THRASO Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris, Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres. GNATHO Itane? THRASO Sic erit. GNATHO Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus Semper. THRASO Do fidem futurum. GNATHO Accingar. PHAEDRIA Quem hic ego audio? O Thraso! THRASO Salvete. PHAEDRIA Tu fortasse quae facta hic sient Nescis. THRASO Scio. PHAEDRIA Cur te ergo in his ego conspicor regionibus? THRASO Vobis fretus. PHAEDRIA Scin quam fretus? Miles, edico tibi, Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi, Alium quaerebam, iter hac habui, periisti. GNATHO Heia, haud sic decet. PHAEDRIA Dictum est. GNATHO Non cognosco vestrum tam superbum. PHAEDRIA Sic erit. GNATHO Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit, Facitote. PHAEDRIA Audiamus. GNATHO Tu concede paullum istuc, Thraso. Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim, Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea: Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est. PHAEDRIA Quid id est? GNATHO Militem ego rivalem recipiendum censeo. PHAEDRIA Hem, Recipiendum? GNATHO Cogita modo. Tu hercle cum illa, Phaedria, Et libenter vivis; etenim bene libenter victitas. Quod des paulum est; et necesse est multum accipere Thaidem, Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo. Ad omnia haec magis opportunus, nec magis ex usu tuo Nemo est: principio et habet quod det, et dat nemo largius. Fatuus est, insulsus, tardus: stertit noctesque et dies. Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas, ubi velis. PHAEDRIA Quid agimus? GNATHO Praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto: Accipit hominem nemo melius prorsus, neque prolixius. PHAEDRIA Mirum ni illoc homine quoquo pacto opus est. CHAEREA Idem ego arbitror. GNATHIO Riecte facitis. Unum etiam hoc vos oro, ut me in vestrum gregem Recipiatis: satis diu hoc iam saxum volvo. PHAEDRIA Recipimus. CHAEREA Ac libenter. GNATHO At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea, Hunc comedendum et deridendum vobis propino. CHAEREA Placet. PHAEDRIA Dignus est. GNATHO Thraso, ubi vis accede. THRASO Obsecro te, quid agimus? GNATHO Quid? isti te ignorabant: postquam eis mores ostendi tuos, Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas, Impetravi. THRASO Bene fecisti: gratiam habeo maximam. Numquam etiam fui usquam quin me omlnes amarent plurimum. GNATHO Dixine ego in hoc inesse vobis Atticam elegantiam? PHAEDRIA Nihil praetermissum est: ite hac. Ω Vol valete, et plaudite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable