Passage
Terence, Phormio 3.2
lat terence phi004 perseus lat2
(PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.) PHAEDRIA Dorio, audi, Obsecro. DORIO Non audio. PHAEDRIA Parumper. DORIO Quin omitte me. PHAEDRIA Audi quod dicam. DORIO At enim taedet iam audire eadem millies. PHAEDRIA At nunc dicam quod libenter audias. DORIO Loquere, audio. PHAEDRIA Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis? DORIO Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi. ANTIPHO Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti. GETA Idem ego metuo. PHAEDRIA Non mihi credis? DORIO Hariolare. PHAEDRIA Sin fidem do. DORIO Fabulae. PHAEDRIA Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices. DORIO Logi. PHAEDRIA Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est. DORIO Somnia. PHAEDRIA Experire; non est longum. DORIO Cantilenam eandem canis. PHAEDRIA Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu— DORIO Garri modo. PHAEDRIA Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili Ut neque misericordia neque precibus molliri queas? DORIO Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria, Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis? ANTIPHO Miseritum est. PHAEDRIA Hei veris vincor. GETA Quam uterque est similis sui. PHAEDRIA Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine, Tum hoc esse mihi obiectum malum! ANTIPHO Ah, quid istuc autem est, Phaedria? PHAEDRIA O fortunatissime Antipho. ANTIPHO Egone? PHAEDRIA Cui quod amas domi est; Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo. ANTIPHO Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum. Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio. DORIO Ipsum istuc mihi in hoc est. ANTIPHO Heia, ne parum leno sies. Numquid hic confecit? PHAEDRIA Hicine? quod homo inhumanissimus: Pamphilam meam vendidit. GETA Quid? vendidit? ANTIPHO Aine vendidit? PHAEDRIA Vendidit. DORIO Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo! PHAEDRIA Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem, Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero. Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies. DORIO Obtundis. ANTIPHO Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine: Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit. DORIO Verba istaec sunt. ANTIPHO Pamphilamne hac urbe privari sines? Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? DORIO Neque ego, neque tu. GETA Di tibi omnes id quod es dignus duint. DORIO Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec, Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus. ANTIPHO Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies Quam ad dares huic praestituta. PHAEDRIA Factum. DORIO Num ego istuc nego? ANTIPHO Iam ea praeteriit? DORIO Non; verum haec ei antecessit. ANTIPHO Non pudet Vanitatis? DORIO Minime, dum ob rem. GETA Sterquilinium. PHAEDRIA Dorio, Itane tandem facere oportet? DORIO Sic sum: si placeo, utere. ANTIPHO Sicine hunc decipis? DORIO Immo enimvero, Antipho, hic me decipit: Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi. Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui. Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria, Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable